Charter Document - 05450355

Charter Document - 05450355


Charter Number: 05450355
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1240 - 1269
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus ad quos presens scriptum pervenerit quod ego Matilda que fui uxor Thome de la Hide remisi et quietum clamavi pro me et heredibus meis Jordano de Aldeswell et heredibus suis et eorum assignatis in viduitate et ligia potestate mea totum jus et clamium quod habui vel aliquo modo habere potui in duabus virgatis terre cum pertinentiis in Kersinton quas dixi esse jus et maritagium meum ita quod ego predicta Matilda vel heredes mei nichil iuris in terra predicta vel aliqua alia terra quam predictus Jordanus teneat in Karsinton clamare poterimus inperpetuum Ut autem hec remissio et quieta clamantia mea firma sit et stabilis pro me et heredibus meis inperpetuum eam presenti scripto sigilli mei impressione munito roboravi Hiis testibus Willelmo filio Petri de Kersinto Radulpho aurifabro Roberto Ermyne Oxonie Symone le Engleis de Karsinton Thoma le Franceys Roberto Punchard Nicholao filio Petri Willelmo Richun Nicholao Richun de eadem Radulpho de Wilton et aliis