Charter Document - 05450354
Charter Number: | 05450354 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Receipt |
Date: | 1268 - 1271 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus de Sancto Audoeno salutem in domino Noveritis me recepisse de domino Jordano de Aldeswell xv marcas argenti pro remissione et quieti clamantia unius mesuagii et unius hyde terre cum pertinentiis in Karsinton de quibus ego et Nichola uxor mea eum inplacitavimus in curia domini regis Et faciam predictam Nicholam uxorem meam venire coram justiciariis domini regis apud Oxoniam a die sancti Michaelis in tres septimanas vel Wodestok vel Eynesham vel talio loco competenti distante ab Oxonia per octo leucas michi hoc comodius et melius fieri possit cum in partibus illi venerint ad incirographandum ei predictum mesuagium cum terra predicta Et si forte quod absit fraus vel defectus aliquis ex parte mea vel ex parte predicte Nichole uxoris mee circa hoc evenerit quo minus hoc factum fuerit reddam predicto Jordano vel eius assignato predictas xv marcas sine difficultate qualibet sine mora Subieci me super hoc jurisdictioni et districtioni cuiuscumque judicis ecclesiastici vel secularis que prefatus Jordanus ad hoc elegerit vel eius etiam assignatus renunciando super hiis omni exepcioni contradictioni regie prohibitioni privilegio fori et omni juri et facto per quod premissa possint in aliquo impediri vel etiam retardari Et ad hoc volo heredes etiam et executores meos obligari firmiter et teneri si de me forsitan humanitus interim contigerit Et ad hec prescripta omnia et singula facienda fideliter et tenenda ego predictus Willelmus me iuramento corporaliter prestito tactis sacrosanctis obligavi In cuius rei testimonium et munimine presenti scripto sigillum meum apposui