Charter Document - 05450353

Charter Document - 05450353


Charter Number: 05450353
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1268 - 1271
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus filius Willelmi de Sancto Audoeno et Nichola uxor eius salutem in domino Sciatis nos relaxasse et tenore presentis scripti quietum clamasse pro nobis et heredibus nostris domino Jordano de Aldeswell et heredibus ac quibuscumque assignatis suis totum ius et clamium quod dicebamus nos habere vel quocumque modo habere possemus in uno mesuagio terris et tenementis omnibus ipsius Jordani cum suis pertinentiis in Kersinton ita quod nos et heredes nostri tam certa conventione quam tenore presentis scripti penitus excludamur ab omnimodo jure et iuris clamio quod in tenementis predictis quibuscumque modis et formis clamare vel exigere possemus inperpetuum Et ut hec omnia predicta sine reclamatione nostra seu heredum nostrorum perpetue firmitatis robur optineat presenti scripto sigilla nostra apposuimus Et ego insuper predicta Nichola ad prescripta tenenda fideliter corporaliter etiam prestiti iuramentum Hiis testibus domino Johanne de Oxon abbate de Eynesham domino Henrico de Actun priore de Osneya domino Ricardo de Cumpton domino Johanne de Coleshull Willelmo de Oeu Willelmo le specer Radulfo aurifabro burgensibus Oxon Willelmo filio Petri de Kersinton Roberto Punchard Symone Punchard Symone le Engleis Nicholao filio Petri de Wyvelcote et aliis