Charter Document - 05450352

Charter Document - 05450352


Charter Number: 05450352
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1279
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Adam dictus Ermyn filius Johannis Ermyn de Wotton remisi et quietum clamavi pro me et heredibus meis abbatisse et conventui de Godestowe totum jus et clamium quod habui vel aliquo iure habere potui ratione Alicie matris mee et Johannis de Wottone filii Radulphi de Wottone avunculi mei in uno mesuagio cum una carucata terre cum omnibus pertinentiis in villa de Kersinton super quibus inplacitavi predictas abbatissam et conventum per breve de morte antecessorum coram dominis Roberto Fulcone et Roberto Malet justiciariis domini regis ad illam assisam capiendam apud Croumerse die veneris proxima post festum beati Jacobi apostoli anno regis Edwardi septimo ita quod nec ego nec heredes mei aliquod jus vel clamium in predictis mesuagio et carucata terre cum omnibus pertinentiis nichil inposterum possimus vendicare seu clamare Pro hac autem mea remissione et quieta clamantia dederunt michi predicte abbatisse et conventus xx li sterlingorum in presentia dictorum justiciariorum Et sciendum quod ego dictus Adam super ista remissione sumptibus meis faciam finem levare in curia domini regis cum a dictis abbatissa et conventu fuero requisitus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apoosui Hiis testibus domino Allano filio Rowardi tunc vicecomite Oxon domino Waltero de Withulle Willelmo le Megere de Takeleye Willelmo de Sancto Audoeno Roberto le Eyer tunc ballivo de Wodestoke Waltero de Crokesford Johanne de Northleye Henrico de Dicheleye Ricardo Halewy de Eynesham Symone Punchard de Kersinton Symone le Engleys de Kersinton et multis aliis