Charter Document - 05450345

Charter Document - 05450345


Charter Number: 05450345
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod Radulphus de Sauceto filius Willelmi de Sauceto dedi et concessi et presenti carta mea confirmavi Radulpho de Wotton filio Roberti de Wotton unam virgatam terre in Kersinton quam Radulphus de Sauceto avunculus meus michi dedit et heredem suum fecit quam terram scilicet Johannes Sprot tenuit tenendam de me et heredibus meis sibi et heredibus suis pro homagio et servitio suo libere et quiete plene et honorifice cum omnibus pertinentiis suis in terris pratis et pascuis et omnibus libertatibus sicut eam unquam melius et liberius tenui per idem servitium solvendum Petro filio Willelmi filii Ricardi quod solvere consuevi scilicet unam libram piperis ad natale Et pro hac donatione et concessione dedit michi predictus Radulphus de Wotton viii marcas sterlingorum de gersumme Ut autem hec mea donatio et concessio rata et inconcussa permaneat scriptum presens sigilli mei appositione confirmavi Hiis testibus Petro filio Willelmi filii Ricardi Willelmo Albo Waltero Anglico Petro de Wyvelcote Nicholao Francigena Roberto Punchard Thoma sacerdote qui hanc cartam scripsit et multis aliis