Charter Document - 05450343

Charter Document - 05450343


Charter Number: 05450343
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Sibilla de Sauceto assensu et voluntate domini mei Amisii de Wodestoke concessi et dedi et presenti carta mea confirmavi Radulpho de Sauceto filio meo pro servitio suo duas cotlandas cum pertinentiis in villa de Kersinton scilicet illam que fuit Sewini Cobbe et alteram que fuit Edwini Belle et duas acras prati cum pertinentiis in Farnhille sicut adquisitum meum quod tenui de Willelmo filio Ricardi et Juliana uxore sua secundum cartam illorum quam inde habet ex dono meo prout illud testatur sibi scilicet et heredibus suis tenendum de predicto Willelmo et Juliane uxore eius et de illorum heredibus reddendo inde illis annuatim unam libram piperis in natali domini pro omni servitio ita libere et quiete et integre sicut illas tenui de eis per prenominatum servitium Hiis testibus Willelmo de Sauc Amisio de Wodestoke Roberto de Wotton Rogero filio Radulphi Radulpho filio Willelmi de Sauc Hugone de Mara Philippo de Kersinton Johanne Coko Hugone Ruffo Waltero filio Sewini Hugone Morel Waltero de Bekebroc Pagano clerico et multis aliis