Charter Document - 05450336

Charter Document - 05450336


Charter Number: 05450336
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1250 - 1299
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Lucia que fuit uxor Willelmi de Appelford salutem Noverit universitas vestra me quietum clamasse abbatisse et conventui de Godestowe totum ius quod habeo vel habere potero nomine dotis quod ad me pertinet de libero tenemento quod tenent in Kersinton quod fuit predicti Willelmi mariti mei in eadem villa Pro hac autem quieta clamatione dederunt michi abbatissa et conventus premanibus xxxv s sterlingorum In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus fratre Jacobo de Hospitali Sancti Jacobi Lamberto de Langham Willelmo de Pavely Alexandro de Ware et multis aliis