Charter Document - 05450334

Charter Document - 05450334


Charter Number: 05450334
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1222 - 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes presentes et futuri quod ego Petrus filius Willelmi filii Ricardi de Kersinton remisi et quietum clamavi pro me et heredibus meis Johanni de Appelford et heredibus suis totum jus quod habui vel habere potui in quatuor virgatis terre cum pertinentiis suis in villa de Kersinton scilicet in duabus virgatis terre cum pertinentiis suis quas Ricardus de Botelegh tenuit de predicto Johanne in predicta villa de Kersinton et in una virgata terre cum pertinentiis quam Robertus de Comenore tenuit de eodem Johanne in eadem villa et in una virgata terre cum pertinentiis suis quam Thedulphus le Plomer tenuit de predicto Johanne in eadem villa de quibus predictis quatuor virgatis terre ut separatim prenominate sunt placitum fuit in comitatu Oxonie per breve regis de recto inter me et predictos Ricardum et Robertum et Thedulphum et de quibus quatuor virgatis terre secundum tenuram suam ut predictum est predicti Ricardus et Robertus et Theodulphus vocaverunt predictum Johannem ad warantum in predicto comitatu Oxonie et quas predictas quatuor virgatas terre predictus Johannes in predicto comitatu predictis Ricardo Roberto et Theodulpho warantizavit ita tamen [quod] ego Petrus feci hanc remissionem et quietum clamantiam predictarum quatuor virgatarum terre pro me et heredibus meis predicto Johanni et heredibus suis quod nec ego nec aliquis heredum meorum decetero in aliqua predictarum quatuor virgatarum terre aliquid ius clamabimus vel aliquid exigemus versus predictum Johannem vel heredes suos vel versus predictos Ricardum Robertum et Theodulphum et eorum heredes Pro hac autem remissione et quieta clamantia dedit michi pedictus Johannes ii marcas et dimidiam marcam argenti Et ut hec quieta clamantia stabilis et rata permaneat inperpetuum presens scriptum sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus Ricardo de Brakele tunc vicecomite Oxon Henrico de Scaccario Giliberto de Hida Matheo de Bixtrop Gentesch Paupere Willelmo de Sekeworthe Ricardo de Parco Willelmo de Scalebrok Petro filio Oliveri Willelmo de Sutton Willelmo de Rampan Willelmo de Legh Roberto de Mapeldureham clerico et aliis