Charter Document - 05450333
Charter Number: | 05450333 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1248 - 1269 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes Rampan concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie sancti Johannis baptiste de Godestow et monialibus ibidem deo servientibus donationem et concessionem quam Willelmus de Appelford eisdem monialibus dedit et concessit de una hida terre cum pertinentiis in villa de Karsinton quam dictus Willelmus de me tenuit tenendum et habendum de me et heredibus meis sibi et successoribus suis libere et quiete bene et in pace integre et honorifice inperpetuum sicut carta dicti Willelmi dictis monialibus inde confecta melius et plenius testatur reddendo michi annuatim unam libram piperis ad festum sancti Michaelis pro omni servitio sectis curiarum et omnibus aliis consuetudinibus et demandis salvo tamen regali servitio Et ego Johannes et heredes mei predictis monialibus et successoribus earum predictam donationem et concessionem sicut carta predicti Willelmi inde confecta plenius testatur contra omnes gentes warantizabimus inperpetuum Hiis testibus dominis Willelmo de Parys Radulpho de Ivans militibus Philippo Pady Johanne de Haneberge Petro de Leye Willelmo filio Petri Nicholao le Fraunceys Symone le Engles Roberto Punchard et aliis