Charter Document - 05450312

Charter Document - 05450312


Charter Number: 05450312
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1243 - 1279
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Amicia relicta Willelmi Edmund de Somerford dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi pro salute anima mee et antecessorum meorum in puram et perpetuam elemosinam deo et beate Marie et ecclesie sancti Johannis baptiste de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus et servituris imperpetuum duas acras terre arabilis in campo de Karsinton quarum una dimidia acra iacet in Sarnildeshoke inter terram abbatisse et terram Walteri Bras et una dimidia acra in cultura desuper Francordi inter terram Ricardi Neuman et terram que fuit Roberti Long et una roda iacet apud Kyngweyesende et una roda iacet in cultura que vocatur Putlesdenesforlong et una dimidia acra iacet in cultura que vocatur Banlond ex parte australi inter terram abbatisse et terram Nicholai filii Petri habendum et tenendum dictis monialibus et earum successoribus imperpetuum libere et quiete integre bene et in pace Ego vero dicta Amicia et heredes mei dictas duas acras terre arrabilis sicut predivise sunt dictis monialibus et eorum successoribus contra omnes homines mares et feminas tam christianos quam iudeos warantizabimus acquietabimus et defendemus imperpetuum Pro hac autem donatione concessione et warantizatione remiserunt michi dicte moniales septem acras terre et dimidiam quas habuerunt de Willelmo Edmund quondam viro meo ad terminum Et ut hec mea donatio concessio et warantizatio rata et stabilis imperpetuum permaneat hoc scriptum sigilli mei appositione coroboravi Hiis testibus Willelmo filio Petri de Karsinton Nicholao filio Petri de eadem Johanne filio Johanne de Eynesham Ricardo Halewy Ada Auenel Waltero Bras Waltero molendinario de Somerford Roberto Punchard Henrico filio Milonis cleric et multis aliis