Charter Document - 05450298
Charter Number: | 05450298 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1206 - 1280 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Petrus filius Willelmi filii Ricardi de Kersinton concessi et hac presenti carta mea confirmavi donationem domini Thome de Chimelly quam fecit deo et beate Marie et sancto Johanni baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus de tota terra de Kersinton cum omnibus pertinentiis suis absque ullo retenemento quam tempore donationis sue habuit et tenuit de feudo meo in villa de Kersinton habendum et tenendum de me et de heredibus meis predictis monialibus de Godestowe libere et quiete inperpetuum sicut carta predicti Thome de Chimelly quam inde habent proportat et testatur Pro hac autem concessione et confirmatione dederunt michi predicte moniales de Godest duas marcas argenti Et ego predictus Petrus et heredes mei warantizabimus predictam donationem predicti Thome de Chimelly quam fecit predictis monialibus de Godestowe contra omnes homines et feminas Et ut hec me concessio et confirmatio rata sit et stabilis hoc presens scriptum sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus domino Symone de Hynton et Absolone et Bernardo et Herberto capellanis de Godestowe et Ricardo Mace de Brackele Radulfi de Witton Amis de Kersinton Henrico senescallo de Godestowe Petro de Duniton et multis aliis