Charter Document - 05450295

Charter Document - 05450295


Charter Number: 05450295
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Enfeoffment
Date: 1204 - 1206
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Petrus filius Willelmi filii Ricardi de Kersinton dedi et concessi et presenti carta mea confirmavi pro homagio et servitio suo Thome de Chimelly et heredibus suis post ipsum capitale mesuagium meum in Kersinton quod fuit Willelmi filii Ricardi patris mei cum tota curia mea et cum omnibus edificiis ibidem existentibus et cum gardino et cum servatorio ad idem mesuagium pertinentibus et cum crofta similiter que adiacet ipsi curie et extendit se de longitudine iuxta magnum gardinum Willelmi de Clinton habendo et tenendo sibi et heredibus suis de me et heredibus meis libere quiete honorifice hereditarie per servitium unius denarii michi et heredibus meis solvendi per annum ad festum sancti Michaelis pro omni servitio et exactione Et ego Petrus et heredes mei predicto Thome et heredibus suis prefatum mesuagium cum pertinentiis suis sicut superius determinatum est contra omnes homines warantizabimus Et pro hac donatione et concessione et carte mee confirmatione dedit michi predictus T octo marcas argenti in gersuma Et insuper pro predicto capitali mesuagio meo in escambium dedit michi P prenominatus T mesuagium suum quod fuit Alwi filii Sewardi quod quidem mesuagium idem T habuit de empto de me P Et preterea prefatus T dedit michi P in escambuim pro supradicto capitali mesuagio meo croftam lucrabilem que fuit Arnoldi filii Sewardi que iacet proxima curie Roberti de Wotton salvis mesuagio et domibus et servitio eidem curie pertinentibus que idem T retinet ad opus suum Et sciendum est quod idem T debet preparare michi P unam viam per quam possum habere introitum et regressum cum caruca et careta mea ad croftam supradictam que fuit Arnoldi Dedit etiam michi P predictus T pro predicto escambio capitalis mesuagii mei croftam Galfridi piscatoris que iacet proxima inter gardinum Roberti de Wotton et curiam ipsius T quam dedit michi in escambium sicut dictum est ita quod habeam et teneam dictam croftam G piscatoris usque ad terminum statutum inter ipsos T et G Ut hec mea donatio et concessio firmam inperpetuum habeat stabilitatem presens scriptum ad maiorem securitatem in testimonio sigilli mei appositione confirmavi Hiis testibus domino Willelmo domini regis thesaurario Willelmo de Castell Gaufrido de Monasteriis Roberto de Wotton Petro de Wivelcote Jordano de Lond Roberto Pedef Symone Smalprud Nicholao de Rues Willelmo de Hevesham Gerardo filio Radulphi clerici Radulfo de Ely clerico et multis aliis