Charter Document - 05450291

Charter Document - 05450291


Charter Number: 05450291
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1308
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Willelmus filius Petri de Karsinton salutem in domino Noverint universi quod cum Matildem de Upton abbatissam de Godestowe et eiusdem loci conventum in placito debiti in curia Michaelis de Meldon inplacitassem petendo ab eis xxx s per conventionem inter nos prius factam Tandem amicabili compositione interveniente retraxi curiam predictam et remisi eisdem et perdonavi omnimodas actiones reales et personales ex quacumque causa ortas et michi competentes a principio mundi usque ad confectionem presentis scripti Pro hac autem remissione et perdonatione dederunt michi predicte abbatissa et conventus vi s et viii d premanibus Et ego predictus Willelmus predictas abbatissam et conventum contra omnes gentes indempnes conservabo In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Data apud Godestowe die veneris proxima post festum translationis sancti Thome martiris anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi secundo Hiis testibus Johanne de Crokesford Ricardo de Sancto Odoeno Thoma le Marchal Oxon Jurdano Nikole Ada de Humber Johanne le Engleys et aliis