Charter Document - 05450289
Charter Number: | 05450289 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1295 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit quod ego Johanna relicta Willelmi filii Petri de Karsinton in ligitima viduitate mea et mea spontanea voluntate remisi et omnino quietum clamavi Mabile abbatisse de Godestowe et eiusdem loci monialibus inperpetuum totum ius meum et clamium quod habui vel aliquo modo habere potui nomine dotis mee seu ratione dotis mee in omnibus terris et tenementis gardinis croftis pratis pascuis viis semitis wardis releviis redditibus escaetis curiarum sectis que vel quas sunt vel umquam fuerint de feudo Willelmi quondam mariti mei in villa de Karsinton et in campis eiusdem ville exceptis illis terris et pratis quas Michael de Meldene tenet in eadem villa de feudo predicti Willelmi de quibus dictus Michael michi satisfecit ita quod nec ego predicta Johanna nec aliquis vel aliqui nomine meo in predictis terris tenementis gardinis croftis pratis pascuis viis semitis wardis releviis escaetis curiarum sectis aliquod jus vel clamium post confectionem istius remissionis et mee quiete clamationis in quibuscumque manibus sunt vel accidere possunt clamare vel exigere potero vel poterimus inperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Roberto Punchard de Karsinton Simone Anglico de eadem Thoma Furel de Somerford Johanne Gras Nicholao Richu de Karsinton et aliis Data apud Godestowe die jovis proxima post festum beati Mathei apostoli et ewangeliste anno regni regis Edwardi vicesimo tercio