Charter Document - 05450276

Charter Document - 05450276


Charter Number: 05450276
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1253
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm a die sancti Johannis baptiste in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo septimo coram Rogero de Thurkelby Alano de Watsaund Egidio de Erdyngton et Willelmo Trussell justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum de la Breche et dominam Emmam abbatissam de Godestowe quam Ricardus de la Dene vocatus ad warantizandum et que warantizabat de duabus partibus dimidie virgate terre cum pertinentiis in Himbesete Unde assisa mortis antecessorum summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Ricardus recognovit predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius abbatisse et ecclesie sue de Godestowe Et pro hac recognitione fine et concordia eadem abbatissa ad petitionem predicti Ricardi dedit et concessit Osberto de la Breche et Eve uxori eius predictam terram cum pertinentiis habendum et tenendum eisdem Osberto et Eve et heredibus ipsius Eve de predicta abbatissa et aliis abbatissis que ei succedent imperpetuum reddendo inde per annum vii s ad nativitatem sancti Johannis baptiste et faciendo inde omnia alia servitia que ad predictam terram pertinent Et predicta abbatissa et alie abbatisse que ei succedent warantizabunt predictis Osberto et Eve et heredibus ipsius Eve predictam terram cum pertinentiis per predicta servitia contra omnes homines inperpetuum Et preterea iidem Osbertus et Eva concesserunt pro se et heredibus ipsius Eve quod predicta abbatissa et alie abbatisse que ei succedent de cetero habeant parcum suum pro voluntate sua in curia ipsorum Osberti et Eve et heredum ipsius Eve in eadem villa ad averia ibidem imparcanda sine contradictione vel impedimento ipsorum Osberti et Eve et heredibus ipsius Eve imperpetuum