Charter Document - 05450272
Charter Number: | 05450272 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1100 - 1167 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Willelmus de Venuz et Alis uxor mea concessu Roberti heredis mei dedimus et concessimus deo et sancte Marie et ecclesie de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus cum duabus filiabus nostris in predicta ecclesia sanctimonialibus factis terram nostram de Humbeset et quicquid juris in ea habemus habendam inperpetuam elemosinam libere quiete pacifice ab omni exactione seculari et servitio excepto servitio regis Hujus donationis testes sunt Reginaldus sacerdos Gilebertus Oni Galterius de Venuz et Petrus filius eius Hedulf de Chote Willelmus forestarius et Michel cognatus eius Alfredus faber Ricardus de Valona et Willelmus filius eius Walchelin Als Matheus Ricardus Helias Ricardus Thomas clericus Anselinus Johannes Ricardus piscator Robertus Malerbe Spigurnel Alexander