Charter Document - 05450266

Charter Document - 05450266


Charter Number: 05450266
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1275 - 1300
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Bonafaunt Sevenhampton filius Everardi le Pestur dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Rogero de Writele de Bluntesdon et heredibus suis vel suis assignatis pro servitio suo unam acram terre mee et unam perticam in campis de Sevenhampton videlicet unam acram apud Wowepole simul jacentem inter terram de dominico de Sevenhampton et terram que fuit Willelmi Eylmer et unam perticam iacentem iuxta Morlplotte inter terram de dominico de Sevenhampton et terram que fuit Willelmi Eylmer tenendum et habendum de me et heredibus meis dicto Rogero et heredibus suis vel suis assignatis quibuscumque assignare dare vel legare voluerint tam in egritudine quam in sanitate in feodo et hereditate libere et quiete bene et in pace sine ullo impedimento vel aliqua reclamatione vel vexatione mei vel heredum meorum inposterum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipse Rogerus et heredes sui vel sui assignati i d argenti ad pascha pro omnibus servitiis sectis curie mee querelis consuetudinibus auxiliis releviis wardis excaetis et secularibus demandis michi et heredibus meis pertinentibus Ego vero Willelmus Bonafaunt et heredes mei dicto Rogero de Writele et heredibus suis vel suis assignatis predictam acram et perticam cum omnibus libertatibus suis et aysiamentis contra omnes homines et feminas qui aliquid inde aliquo casu exigere poterint warantizabimus aquietabimus et defendemus inperpetuum et sine dampno conservabimus Pro hac autem donatione mea concessione warantizatione et carte mee confirmatione dedit michi dictus Rogerus premanibus xx s argenti ad magnum negotium meum Et quia volo quod hec mea donatio concessio warantizatio et carte mee confirmatio [firma] sit et stabilis inperpetuum hanc presentem cartam sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus Petro de Molendino Warino de Eylesbyry Jacobo filio Rogeri de Worthe Nicholao de Gardino Nicholao Wardebek Willelmo filio Ade Eylmer Willelmo filio Ricardo de Molendino Radulfo le Boteler et multis aliis