Charter Document - 05450263

Charter Document - 05450263


Charter Number: 05450263
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conventio facta inter abbatissam et moniales de Godestowe ex una parte et Willelmum filium Radulphi Bulluc de Hampton ex altera videlicet quod predictus Willelmus tenebit de domo de Godestowe quamdiu vixerit septem acras terre cum mesuagio et tofto et crofto et una acra prati in villa de Hampton scilicet illas quas Nicholaus quondam serviens incluse de Hampton emit de Rogero Meisi reddendo indo annuatim domui de Godestowe v s ad nativitatem sancti Johannis baptiste et faciendo sectam curie apud Eton ad voluntatem abbatisse sive ballivorum suorum sicut alii tenentes eiusdem abbatisse Pro hac autem conventione predictus Willelmus dedit domui de Godestowe xx s Et ut hec conventio quamdiu vixerit predictus Willelmus firma sit et stabilis utraque pars presens scriptum sigilli sui appositione communire curavit Hiis testibus domino Herberto Ricardo Willelmo Reginaldo capellanis de Godestowe Pagano de Eton Henrico janitore et multis aliis