Charter Document - 05450259
Charter Number: | 05450259 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1206 - 1219 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conventio facta inter Seherum de Quency comitem Winton et Julianam abbatissam Godestowie et eiusdem loci conventum scilicet quod idem S dedit prefatis abbatisse et conventui tres acras terre et tres rodas et dimidiam in campis de Halso videlicet tres acras jacentes in Longeforlong in exteriores versus terram villanorum et tres rodas terre et dimidiam in Tbunforlong juxta acram infirmorum Brakeleye tenendas et in pace possidendas ut puram et perpetuam elemosinam in escambium trium acram terre quas prefate abbatissa et conventus dederunt prenominato S de Quency et heredibus suis de crofto suo in Halso in perpetuum tenendas sicut per metas dividuntur In huius igitur escambii confirmationem parcium huius conventionis suprascripte pagine sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Alano priore de Brackele Everardo de Trumpintona Willelmo de Cnapwell Warino de Bassyngeburne Sehero de Sancto Andrea Ricardo filio Mace Henrico de Berninthya Roberto Flammyng Willelmo de Baggehurst magistro Reginaldo de Halso Henrico de Silingeford