Charter Document - 05450244

Charter Document - 05450244


Charter Number: 05450244
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Release
Date: 1306
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Edwardus dei gratia rex Angl dominus Hibern et dux Aquitann omnibus ad quos presentes littere pervenerint salutem Sciatis quod per finem quem dilecta nobis in Christo abbatissa de Godestowe fecit nobiscum in cancellaria nostra perdonavimus eidem abbatisse et monialibus eiusdem loci transgressionem quam fecerunt adquirendo sibi et successoribus suis in feodo unum mesuagium et tres shopas cum pertinentiis in Gloucestr de Agnete que fuit uxor Johannis de Pershore de Gloucestr post publicationem nostrum de terris et tenementis ad manum mortuam non ponendis editi et ea sine licentia nostra ingrediendo que quidem mesuagium et shope occasione transgressionis illius capta sunt in manum nostram Et concessimus eisdem abbatisse et monialibus pro nobis et heredibus nostris quantum in nobis est quod ipse mesuagium illud et schopas cum pertinentiis rehabeant et teneant sibi et successoribus suis de capitalibus dominis feodi illius per servitia inde debita et consueta inperpetuum sine occasione vel impedimento nostri vel heredum nostrorum justiciariorum escaetorum vicecomitum aut aliorum ballivorum seu ministrorum nostrorum quorumcumque statuto nostro predicto non obstante In cuius rei testimonium has litteras fieri fecimus patentes Teste me ipso apud Lanrecost quarto die Decembris anno regni nostri tricesimo quinto