Charter Document - 05450243
Charter Number: | 05450243 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1301 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi ad quorum noticiam presens scriptum pervenerit quod ego Agnes que fui uxor quondam Johannis de Persore burgensis de Glouc in pura viduitate et in ligea potestate mea concessi remisi et omnino quietum clamavi pro me et heredibus meis religiosis mulieribus abbatisse et sanctimonialibus monasterii sancti Johannis baptiste de Godestowe totum jus et clamium quod habui vel quoque modo habere potui in uno mesuagio tribus schoppis v s et vi d annui redditus cum pertinentiis in Glouc ac etiam in omnibus et singulis aliis terris et tenementis que et quas eedem abbatissa et sanctimoniales habuerunt ex dono et dimissione quondam predicti Johannis viri mei in eadem villa de Glowcestr prout in carta feoffamenti ipsius Johannis eisdem religiosis mulieribus inde confecta plenius et melius continetur ita vero quod nec ego Agnes nec heredes mei nec quisquam pro me seu per me quicquam juris vel clamii in predictis mesuagio schoppis et redditibus seu in quibuscumque aliis terris et tenementis predictis exigere seu clamare poterimus in posterum Pro hac autem concessione remissione et quieta clamantia dederunt michi predicte abbatissa et sanctimoniales C s sterlingorum premanibus In cuius rei testimonium huic presenti carte quiete clamancie inpressionem sigilli mei apposui Hiis testibus Roberto Leespet Rogero le Heyberer tunc ballivis Glouc Roberto Hunsum Willelmo Payn Willelmo Chose Adam Pope Willelmo Crok Stephano Brun Waltero de Soverne Johanne le Wyte et aliis Data apud Gloucestr xxii die Septembris anno regni regis Edwardi filii regis Henrici xxix