Charter Document - 05450242
Charter Number: | 05450242 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1289 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes de Perschor burgensis Gloucestr dedi et concessi ac presenti carta mea confirmavi in puram et perpetuam elemosinam religiosis mulieribus dominabus abbatisse et monialibus deo et beate Marie in monasterio sancti Johannis de Godestowe deservientibus omnes terras et tenementa omnia ac omnes annuales redditus que habeam vel habere potui in magna placea versus portam australem Gloucestr que terre et tenementa iacent et sunt inter terram que fuit quondam Walteri Cranuch et vicum fabrorum per quem itur versus castrum a dicta magna placea una cum quadam area vacua que se extendit versus dictum vicum fabrorum habendum et tenendum predicta terras et tenementa ac annuales redditus et aream cum omnibus suis pertinentiis de me et heredibus meis seu meis assignatis ipsis religiosis mulieribus et earum successoribus libere quiete pure et absolute bene integre et in pace in perpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis seu meis assignatis dicte religiose mulieres et earum successores unam rosam ad festum nativitatis beati Johannis baptiste apud Gloucestr in dictis tenementis seu in uno dictorum tenementorum cum congrue fuerint requisite et abbati sancti Petri Glouc ii s ac ecclesie Aldati in eadem villa ii s pro omnibus servitiis consuetudinibus secularibus sectis exactionibus et demandis Ego vero Johannes de Perschor predictus et heredes mei seu mei assignati prefata terras tenementa annuales redditus et aream cum omnibus suis pertinentiis memoratis religiosis mulieribus et earum successoribus contra omnes homines et feminas mortales warantizabimus et de dictorum tenementorum arreragiis sique sint acquietabimus et inperpetuum pro predicto servitio defendemus Pro hac autem donatione concessione et carte mee confirmatione dederunt michi dicte abbatissa et moniales premanibus xxiiii marcas argenti de peccunia dictis religiosis mulieribus data seu assignata a nobili muliere domina Roysa dicta la Moyne ad dicti monasterii sustentancionem in posterum uberiorem Et ut hec mea donatio concessio et carte mee confirmatio robur inperpetuum optineat firmatitas presens scriptum sigilli mei impressione arcius communivi Hiis testibus Alexandro de Bykenour tunc constabulario castri Glouc Waltero Sevar et Jacobo de Longen tunc ballivis eiusdem ville Roberto Honsum Petro Flory Johanne dicto Albo Gylemyno Chose Henrico le Chaungur Henrico de Penedok Reginaldo le Drapere et multis aliis Datum et actum Gloucestr die Martis proxima post festum assumptionis beate virginis anno regni regis Edwardi septimo decimo