Charter Document - 05450240
Charter Number: | 05450240 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1180 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit tam futuris quam presentibus quod ego Robertus de Evercy concessu uxoris mee Agathe et heredum meorum dedi et concessi virgultum meum quod fuit Turstani archidiaconi cognati mei ad Gloecestriam et mansuram que fuit Roberti Oisun deo et sancte Marie et sancto Johanni baptiste et ecclesie de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo sevientibus in perpetuam elemosinam pro salute anime mee et predecessorum atque successorum meorum libere et quiete Hiis testibus Roberto de Meisi et Nicholao filio eius Waltero clerico de Gieta et Elia clerico de Hamptuna et Reinbaldo clerico de Etuna et Petro de Saltem et Roberto de villa et hiis fil Ricardi Ricardo capellano Thoma clerico Huberto de Teochesb