Charter Document - 05450239
Charter Number: | 05450239 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1228 - 1241 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Amphelicia dei gratia abbatissa de Godestow et eiusdem loci conventus unanimi consensu et assensu totius capitali nostri pro nobis et omnibus successoribus nostris concessimus domino priori sancti Oswaldi Gloucest et eiusdem loci conventui et eorum successoribus sex acras terre arrabilis et tres acras prati apud Longeford iuxta Glouc Quarum acrarum terre arrabilis quatuor jacent apud Kyngesham et vertunt super regale cheminum et due acre jacent apud Longeforde inter terram que fuit Radulphi Avenel et terram quam Walterus Grute tenuit et due acre prati iacent in Walham inter pratum domini regis et pratum domini abbatis Glouc et una acra iacet in Londemede quas omnes acras magister Walterus scriptor de Glouc nobis in liberam elemosinam dedit et carta sua confirmavit tenendas et habendas de nobis et successoribus nostris ipsis et eorum successoribus in perpetuum libere et quiete reddendo nobis et successoribus nostris ipsi et eorum successores x s sterlingorum annuatim ad festum sancti Hilarii et Willelmo de Chirchesdon et Edithe uxori sue et eorum heredibus xii d ad duos terminos anni videlicet ad annunciationem beate Marie vi d et ad festum sancti Michaelis vi d pro ominbus servitiis et demandis sicut nos reddere solebamus et debeamus Predicti vero prior et canonici et eorum successores dabunt nobis et successoribus nostris iii s sterlingorum de pena sine contradictione si a solutione redditus nostri ad predictum terminum aliquo modo cessaverint In cuius rei testimonium presens scriptum in modum cyrographi inter nos confecimus cuius unam partem sigillo ecclesie nostre sigillatam predictis canonicis tradidimus alteram vero partem sigillo ecclesie eorum roboratam penes nos retinuimus Hiis testibus Waltero scriptore Ricardo Burg maior Glouc Thoma Oye Thoma le Riche Willelmo Selkeberd Rogero Golfinhe et aliis