Charter Document - 05450238
Charter Number: | 05450238 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1220 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Walterus scriptor dedi et concessi et presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie sancte Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum sex acras terre arabilis et tres acras prati quas tenui hereditarie de Ricardo de Ticedewelle scilicet quatuor acras terre arabilis que vertunt super cheminum regale apud aulam regis Gloec et duas acras terre arabilis apud Longeford que jacent inter terram Radulphi Avenel et terram quam Walterus Grute tenuit et duas acras prati in Walham et unam acram in Londemede tenendas et habendas in perpetuum libere et quiete in puram et perpetuam elemosinam reddendo michi annuatim Ricardo de Ticedewelle et heredibus suis xii d pro omnibus servitiis et secularibus demandis sicut ego antea reddidi Quod quia ratum esse volo presenti carta sigilli mei impressione munita confirmavi Hiis testibus Roberto le Riche Waltero Pirun magistro Johanne de Hechamstude Willelmo et Walerano tunc capellanis de Godestowe Henrico tunc senescallo et multis aliis