Charter Document - 05450237
Charter Number: | 05450237 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1220 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Cherthesdon assensu et voluntate Edid uxoris mee et filie et heredis Ricardi de Ticedewelle confirmavi deo et ecclesie beate Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum sex acras terre arabilis et tres acras prati quarum quatuor acre terre arabilis jacent apud aulam regis Gloec et vertunt super cheminum regale et due acre apud Longeford inter terram que fuit Radulphi Avenel et terram quam Walterus Grute tenuit Et due acre prati jacent in Waleham et una acra prati jacet in Landemede Quas omnes acras Walterus scriptor hereditarie de Ricardo Ticedewelle patre predicte Edid uxoris mee tenuit et predictis monialibus in elemosinam dedit Et idem Ricardus eisdem monialibus carta sua confirmavit tenendas et habendas omnes predictas acras de me et heredibus meis in liberam puram et perpetuam elemosinam reddendo michi et heredibus meis annuatim xii d duobus anni terminis medietatem ad annunciationem beate Marie et aliam medietatem ad festum sancti Michaelis pro omnibus servitiis sectis et exactionibus et secularibus demandis Ego vero Willelmus et heredibus mei predictis monialibus omnes predictas acras contra omnes homines et feminas inperpetuum warantizabimus et de omnibus servitiis et exactionibus que sunt vel evenire poterunt pro predicto redditu aquietabimus Pro hac autem confirmatione mea dederunt michi predicte moniales de Godestowe unam marcam argenti ad magnum negotium meum et duos cronocos bladi unum scilicet de frumento et alium de siligine In cuius rei testimonium presens scriptum sigillo meo sigillatum eis tradidi Hiis testibus Waltero scriptore Roberto le savage Johanne draperio Gloucest Galfrido janitore abbatie Gloucest Willelmo de Somerie et multis aliis