Charter Document - 05450235

Charter Document - 05450235


Charter Number: 05450235
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1220
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus de Ticedewelle dedi et concessi et presenti carta mea confirmavi Waltero scriptori abbatie Glouc sex acras terre arabilis et tres acras prati de terra mea quam teneo de domino abbate et conventu Glouc scilicet quatuor acras terre arabilis versus aulam regis que vertunt apud cheminum regale quas Gladewinus fullo de me tenuit et duas acras apud Lonkeford illas scilicet que iacent inter terram quam Walterus Grute de me tenuit et terram Radulphi Avenel et duas acras prati in Walham illas scilicet que iacent inter pratum domini regis et pratum abbatis Gloec et unam acram prati in Londemede tenendas et habendas totas illas acras prenominatas de me et de heredibus illi et heredibus eius inperpetuum pro xii d annuatim michi vel heredibus meis duobus terminis persolvendis medietate ad pascha et medietate ad festum sancti Michaelis Ego vero Ricardus et heredes mei predicto Waltero et quibuscumque voluerit post eum heredes de predictis acris facere per predictum servitium contra omnes homines warantizabimus et de omnibus servitiis et secularibus demandis acquietabimus Pro hac autem donatione et concessione dedit michi prenominatus Walterus premanibus decem marcas argenti ad aquietandum me de iudeis Gloec Quod quia ratum esse volo presenti carta sigilli mei impressione munita confirmavi Hiis testibus Galfrido Morin tunc capellano ecclesie sancte Marie Galfrido Walensi Henrico capellano filio Hereberti janitore Ricardo Burg et Henrico fratre eius Ricardo filio Willelmi Burg Willelmo Fuket Osberto Fuket Galfrido de Metresduna et multis aliis