Charter Document - 05450225

Charter Document - 05450225


Charter Number: 05450225
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1155 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Arnulphus dei gratia Lexon episcopus procuratori suo de capellania de Boseham salutem Notum esse volumus presentibus et futuris quod ego Lexonien episcopus concessi abbatisse et monialibus de Godestowe xx solidos annuatim eis de ecclesia de Farendon inperpetuam elemosinam ad festum sancti Michaelis persolvendos sicut Robertus Exoniensis episcopus qui eandem capellaniam ante me habuit Eis donavit in dedicatione ecclesie earum et sicut rex Henricus eis carta sua novissime confirmavit Volo igitur et precipio ut quicumque eandem capellam meam de quocumque modo habuerit predictos xx solidos eis in festivitate sancti Michaelis sine omni difficultate persolvat et ego ei in solutione reddituum meorum faciam computari Valete