Charter Document - 05450215

Charter Document - 05450215


Charter Number: 05450215
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190 - 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant tam presentes quam futuri quod ego Ricardus de Clifford concessi et presenti carta mea confirmavi deo et domui sancti Johannis baptiste de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus molendinum de Fraton quod pater meus eis dedit habendum et tenendum cum omnibus pertinentiis in puram et perpetuam elemosinam Preterea dedi et concessi eis in augmentum predicte donationis pro anima patris mei et matris mee et pro anima mea et anima uxoris mee Leticie et pro animabus antecessorum meorum theloneum molture dominii mei et domus mee de Franton de omnibus bladis integre et plenarie quod pater meus sibi retinuerat habendum et tenendum in puram et perpetuam elemosinam de me et heredibus meis apud Fraton sicut de aliis hominibus habunt liberum et quietum ab omni consuetudine et exactione seculari Ut autem hec donatio et concessio mea rata et inconcussa permaneat eam presenti scripti testimonio et sigilli mei appositione roboravi Testibus hiis Willelmo et Walerando capellanis Adam filio Nigelli Michaele serviente Ricardi de Clifford Huberto et Wallerano capellanis de Godestowe Henrico senescallo de Godestowe et multis aliis