Charter Document - 05450214
Charter Number: | 05450214 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1176 - 1190 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant tam futuri quam presentes quod ego Walterus de Clifford concessi et dedi pro salute mea et amicorum meorum et pro animabus uxoris mee Margarete de Clifford et filie nostre Rosamunde et predecessorum meorum ecclesie de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus molendinum de Framton cum omnibus pertinentiis liberum et quietum ab omni exactione salva moltura mea de domo mea propria que quieta sit michi et heredibus meis de tolneia Donationem istam sicut predictum est feci ego consensu et assensu domini regis et heredum meorum in perpetuam elemosinam Huius donationis testes sunt Osbertus filius Hugonis Hugo de Say Ricardus filius meus de Clifford Ricardus de Karesi Willelmus Carbonel Johannes Froselow Robertus Esturmi Ricardus capellanus meus Ricardus capellanus Osberti filii Hugonis et Walterus clericus eius Vincentius de Witham et Petrus janitor de Abend et Lucas et Gundewynus et Lucia filia mea et Walterus de Sancto Egidio et Radulphus capellanus de Godestowe