Charter Document - 05450207
Charter Number: | 05450207 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Licence |
Date: | 1374 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Johannes permissione divina Lincoln episcopus dilectis filiis habitatoribus villule de Ford in parochia de Donyngton nostre diocesis situate salutem gratiam et benedictionem Ut in capella villule de Ford predictis per capellanos idoneos missas et alia divina officia licite valeat [] facere celebrari sic tamen quod nulla alia sacramenta ecclesiastica inibi ministrentur [] rectori seu vicario seu persone fiat preiudicium aliquale licentiam vobis tenore presentium [] specialem presentibus usque ad proximam visitationem nostram in eadem parochia faciendam termino valituri In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Data apud Sleford vicesimo secundo die mensis Septembris anno domini millesimo ccc septuagesimo quarto et nostre consecrationis duodecimo