Charter Document - 05450204

Charter Document - 05450204


Charter Number: 05450204
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1282
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus hoc presens scriptum visuris vel audituris Henricus West de la Forde filius Hugonis West salutem in domino Noverit universitas vestra me remisisse et omnino quietum clamasse pro me et heredibus meis abbatisse de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus totum jus et clamium quod habui vel aliquo modo habere potui in toto illo mesuagio curtilagio crofto et prato undique fossato et clauso sicut mete se habent et proportant in villa de la Forde inter mesuagium et croftum Henrici Bacun et terram que aliquando fuit Johannis Picot quod quidem mesuagium curtilagium croftum et pratum cum omnibus suis pertinentiis Philippus frater meus predictis monialibus et abbatisse de Godestowe dedit et incartavit ita quod nec ego nec heredes mei aliquod ius vel clamium in toto illo mesuagium nec in parte curtilagio crofto et prato prenotato possemus exigere inperpetuum seu vendicare In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino R filio Bernardi de Eston domino Ricardo de Arches domino Johanne Carbonel domino Waltero de Upton domino J le Waleys Roberto de la Buri Laurentio de la Forde et aliis Data apud Godestowe die sancti Georgii martiris anno regni regis Edwardi decimo