Charter Document - 05450203
Charter Number: | 05450203 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1282 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Philippus filius Hugonis West de la Forde de parochia de Duninton dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi et ecclesie beate Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus et inperpetuum servituris totum mesuagium meum curtilagium integrum croftum meum et pratum undique fossatum et clausum in villa de la Forde sicut mete se habent inter dictum mesuagium et mesuagium Henrici Bacun ex parte orientali et terram que quondam fuit Johannis Pikot ex parte occidentali quod mesuagium curtilagium integrum croftum et pratum Hugo pater meus de predictis monialibus aliquando tenuit in feudo et hereditarie habendum et tenendum totum predictum mesuagium curtilagium integrum croftum et pratum cum omnibus pertinentiis in pratis pascuis et pasturis et aquis et omnibus aliis libertatibus ad predictum mesuagium curtilagium croftum et pratum spectantibus de me et heredibus meis vel meis assignatis predictis monialibus et earundem successoribus in puram et perpetuam elemosinam sine aliquo retinemento michi et heredibus meis vel meis assignatis inperpetuum Et ego predictus Philippus et heredes mei vel mei assignati totum predictum mesuagium curtilagium croftum et pratum cum omnibus ubique pertinentiis et libertatibus escaetis predictis monialibus et earundem succesoribus contra omnes homines mares et feminas tam in judeos quam in christianos nostris propriis sumptibus warantizabimus acquietabimus et inperpetuum defendemus Pro hac autem donatione concessione warantizatione acquietatione defentione et presentis carte mee confirmatione dederunt michi predicte moniales xiii marcas argenti premanibus in gersumma Ut hec autem mea donatio concessio warantizatio acquietatio defentio et presentis carte mee confirmatio rata sit et stabilis inperpetuum huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Radulpho filio Bernardi de Adune domino Ricardo de Arches domino Johanne Carbonel domino Johanne le Waleys domino Waltero de Upton domino Henrico Bruli Roberto de la Buri Willelmo Toki Rogero de Banule et aliis