Charter Document - 05450198

Charter Document - 05450198


Charter Number: 05450198
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1335
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conventio facta inter dominam Margeriam de Dyne permissione divina abbatissam de Godestowe et eiusdem loci conventui ex parte una et Galfridi le Archer de Fencote ex parte altera videlicet quod cum dominus Ricardus de la Bere miles obligavit se et heredes suos ac omnia et singula tenementa sua in Fencote ad quorumcumque manus devenerunt ad solutionem quinquaginta solidorum predictis abatisse et conventus solvendorum quotiens predictis tenementis que de predictis abbatissa et conventu tenent in eadem villa post mortem alicuius tenentis vacaverint que quidem l s que debentur predictis abbatisse et conventui in forma predicta post mortem predicti Ricardi de la Bere adhuc a retro sunt Tandem inter predictas abbatissam et conventum et Galfridum concordatum est quod predictus Galfridus concessit pro se et heredibus suis quod predicte abbatissa et conventus habeant et percipiant vi s argenti annuo redditu per sex annos proxima sequentes post diem confectionis presentis de Thoma le Taylour tenentis ipsius Galfridus in perpacationem l s supradictorum Et si predicte abbatissa et conventus pacifice et sine perturbatione aliqualis predicti redditus sex solidorum per terminum predictum de predicto Thoma integre percipere possint ex tunc predictus Galfridus de arreragiis predictorum l s sit quietus per presentes In cuius rei testimonium partes predicte sigilla sua presentibus scriptis indentatis alternatim apposuerunt Data apud Fencote die mercurii proxima post octabas epiphanie domini anno regni regis Edwardi tercii post conquestu octavo