Charter Document - 05450196
Charter Number: | 05450196 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1247 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxon a die sancte trinitatis in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo primo coram Rogero de Thurkelby Gilberto de Preston magistro Simone de Wanton et Johanne de Cobbeham justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Johannem de Bereworthe querentem et Flandrinam abbatissam de Godestowe de hoc quod eadem abbatissa caperet homagium et rationabile relevium predicti Johannis de libero tenemento suo quod de predicta abbatissa tenet in Fenecote Et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Johannes recognovit et concessit pro se et heredibus suis quod ipsi de ceteris reddent singulis annis eidem abbatisse et aliis abbatissis que ei succedent viii s et iiii d ad duos terminos pro predicto tenemento scilicet medietatem ad festum sancti Michaelis et alteram medietatem ad festum beate Marie in Marcio pro omni servitio et exactione ubi idem Johannes et antecessores sui prius non solebant reddere predicte abbatisse et aliis abbatissis que ei precedebant nisi v s per annum et eis invenire unum hospicium pro eodem tenemento Et pro hac recognitione concessione fine et concordia eadem abbatissa remisit et quietum clamavit de se et aliis abbatissis que ei succedent et ecclesia sua predicta predicto Johanni et heredibus suis predictum hospicium quod antecessorum predicti Johanni solebant invenire predecessorum ipsius abbatisse pro predicto tenemento inperpetuum et similiter omnia arreragia predicti servitia usque ad diem que hec concordia facta fuit Et sciendum est quod predicta abbatissa inde cepit homagium predicti Johannis in eadem curia Et preterea idem Johannes dedit predicte abbatisse unam marcam argenti