Charter Document - 05450190
Charter Number: | 05450190 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1175 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Rogerus dei gratia abbas Abbendone communi assensu totius conventus concessi totam terram nostram de Fenchote Willelmo Turpyn et heredibus suis tenenda de nobis in feodo et hereditate pro ii s inde annuatim reddendis ad festum sancti Michaelis pro omni servitio ad ecclesiam pertinente Hanc terram illi warantizabo Ipse vero quietam clamavit totam terram quam clamavit in Dumbeltuna ecclesie de Abbendona et warantizabit illam de omni parentela sua et contra totam progeniem Helye per quem ipse clamabat Et si predictus Willelmus vel sui non poterint prenominatam terram warantizare recipiet ecclesia de Abbendona terram suam de Fenchote liberam et quietam de Willelmo et suis et hos ii s ad predictum terminium camerario nostro solvet Hec conventio facta fuit coram domino rege apud Oxeneford et Johanne episcopo Norwic et Ada episcopo de Sancto Asaph et Waltero archidiacono Oxenefordie et Johanne filio Luce et Roberto de Haveresham et Nicholao filio Turoldi et Rogero de Oxeneford Petro portario Johanne camerario Rogero de Piselee Moritio de Turevilla Ricardo de Winteborne Rogero de Curci Thoma camerario Roberto Blundo