Charter Document - 05450183
| Charter Number: | 05450183 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1259 - 1284 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Richerus Tarlari de Worthe dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Rogero de Writele de de Bluntesdone et heredibus suis vel suis assignatis duas acras et unam perticam terre mee in campis de Estthrop cum omnibus ubique pertinentiis suis et libertatibus videlicet unam dimidiam acram apud Ellecumbe que jacet juxta terram que fuit Warini de Eylesburi Et unam dimidiam acram in Stotforlong que iacet juxta terram predicti Warini de Eylesburi Et unam dimidiam acram apud Litlecoldeforlong que jacet iuxta terram que fuit Ricardi Dolle Et unam dimidiam acram in Denecnethesknolle Et unam perticam super Donne in Walhulle que jacet iuxta terram que fuit Jacobi de Worthe habendum et tenendum de me et heredibus meis vel meis assignatis dicto Rogero et heredibus suis vel suis assignatis cuicumque et quandocumque assignare dare vendere vel legare voluerit tam in egritudine quam in sanitate in feodo et hereditate libere et quiete bene et in pace iure hereditario inperpetuum sine ullo inpedimento vel aliqua reclamatione vel vexatione mei vel heredum meorum imposterum reddendum inde annuatim michi et heredibus meis vel meis assignatis dictus Rogerus et heredes sui vel sui assignati i d argenti ad festum sancti Michaelis pro omnibus servitiis sectis curie mee querelis consuetudinibus auxiliis wardis excaetis et secularibus demandis michi et heredibus meis [pertinentibus et pro] omni servitio forinceco salvo michi et heredibus meis rationabili relevio Ego vero Richerus et heredes mei vel mei assignati predicto Rogero et heredibus suis vel suis assignatis predictas duas acras et unam perticam cum omnibus ubique pertinentiis suis et libertatibus contra omnes homines et feminas qui aliquid inde aliquo casu exigere poterint sub custu nostro warantizabimus et defendemus et sine dampno conservabimus inperpetuum Pro hac autem donatione mea concessione carte mee confirmatione et warantizatione dedit michi dictus Rogerus ii marcas et dimidiam argenti premanibus Et quia volo quod hec mea donatio concessio carte mee confirmatio et warantizatio firma sit et stabilis inperpetuum hanc presentem cartam sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus Rogero de la Buri de Bluntesdone Warino de Eylesburi Petro de Molendino Jacobo filio Rogero de Worthe Nicholao de Gardino Henrico de Staneford et multis aliis
