Charter Document - 05450182
Charter Number: | 05450182 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Enfeoffment |
Date: | 1259 - 1284 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Richerus Tarlari de Estthrop in Heyeworthe dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Rogero de Writele et Agneti uxori sue et heredibus suis vel assignatis pro servitio suo totum mesuagium meum quod habui in villa de Estthrop in Heyeworthe cum crofta et omnibus aliis pertinentiis suis et libertatibus videlicet illud mesuagium quod est inter mesuagium quod fuit Warini de Eylesburi et mesuagium quod fuit Thome de Staunton et duas acras et unam perticam terre mee in campis de Estthrop cum omnibus ubique pertinentiis suis et libertatibus videlicet unam dimidiam acram apud Ellecumbe que jacet juxta terram que fuit Warini de Eylesburi et unam dimidiam acram in Stotforlong juxta terram que fuit dicti Warini de Eylesburi et unam dimidiam acram apud Litlecoldeforlong que jacet iuxta terram que fuit Ricardi Dolle Et unam dimidiam acram in Deneknedeshull juxta terram que fuit dicti Ricardi Dolle Et unam perticam super Donne in Walehull que jacet juxta terram que fuit Jacobi de Worthe habendum et tenendum de me et heredibus meis vel assignatis dictis Rogero et Agneti uxori sue et heredibus suis vel assignatis cuicumque et quandocumque dare vendere vel legare voluerint tam in egritudine quam in sanitate in feudo et hereditate libere quiete bene et in pace jure hereditario in perpetuum sine ullo inpedimento vel aliqua reclamatione vel vexatione mei vel heredum meorum inposterum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vel assignatis dicti Rogerus et Agnes et heredes sui vel sui assignati i d argenti ad festum sancti Michaelis pro omnibus servitiis sectis curie mee querelis consuetudinibus auxiliis wardis escaetis et secularibus demandis michi et heredibus meis pertinentibus et pro omni servitio forinceco salvo michi et heredibus meis rationabili relevio Ego vero Richerus et heredes mei vel assignati sepedictis Rogero et Agneti et heredibus suis vel assignatis predictum mesuagium cum crofta et predictas acra et perticam cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus contra omnes homines et feminas warantizabimus acquietabimus et defendemus inperpetuum Pro hac autem donatione mea concessione carte mee confirmatione et warantizatione dederunt michi dicti Rogeri et Agnes unum mesuagium in villa de Estthrop et vi marcas et dimidiam argenti premanibus Et quia volo quod hec mea donatio concessio carte mee confirmatio et warantizatio firma et stabilis inperpetuum permaneat hanc presentem cartam sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus Rogero de la Buri de Bluntesdon Warino de Eylesburi Petro de Molendino Nicholao de Gardino Galfrido de Maundevile Henrico de Staunford et multis aliis