Charter Document - 05450179
Charter Number: | 05450179 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1259 - 1284 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Nicholaus de Gardino dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Rogero de Writele de Bluntesdone et heredibus suis et assignatis unam dimidiam virgatam terre de dominico meo in campis de Worthe scilicet illam dimidiam virgatam terre quam habui de dono Matillide filie Everardi le Pestur cum omnibus ubique pertinentiis suis et libertatibus et cum toto prato eidem dimidie virgate terre adiacente scilicet in Estmed Sundermed Rowendene Eldelonde et in omnibus aliis ubique locis et etiam in pascuis pasturis in viis et semitis et in omnibus aliis locis videlicet in campo boriali unam dimidiam acram in Rugfordelonde juxta terram que fuit Johannis Everard Et unam dimidiam acram in Waterforn australiori juxta terram que fuit Roberti de Abindone Et unam dimidiam acram apud YickeYorne juxta terram que fuit Johannis Penot Et unam perticam in Gerbrodelonde juxta terram que fuit Willelmi Torri Et unam dimidiam acram sub Rigge juxta terram que fuit Galfridi de Mandevile Et unam dimidiam acram coram Rowendene juxta terram que fuit Hunfridi Asse Et unam dimidiam acram in Lucclechaldeforlong juxta terram que fuit Willelmi Bassat Et unam dimidiam acram versus Grenlinche juxta terram que fuit Hugonis de Mandevile Et unam perticam apud Wattoneshurne juxta terram que fuit Warini de Eylesburi Et unam dimidiam acram apud Garstoneszete juxta terram que fuit Willelmi Bassat Et unam perticam sub Budewelle juxta terram que fuit Ernaldi Wypping Et unam dimidiam perticam apud Draczinde juxta terram que fuit Roberti de Molendino Et unam dimidiam perticam apud Holeweye juxta terram que fuit Roberti Ref Et unam dimidiam perticam ibidem juxta terram que fuit Willelmi Torri Et unam dimidiam acram apud Benche juxta terram que fuit Johannis Everard Et unam perticam apud SettelYorne juxta terram que fuit Johannis Everard In campo australi unam dimidiam acram apud Reverdesforlonge juxta terram que fuit Johannis Aylewyne Et unam dimidiam acram super Sevenhemehull juxta terram que fuit Rogeri Castel Et unam dimidiam acram in Inlonde iuxta terram que fuit Radulphi Castel Et unam perticam ibidem iuxta terram que fuit Willelmi Torri Et unam dimidiam acram in Wowelonde juxta Landewe Et unam dimidiam acram versus Heyemore juxta terram que fuit Radulphi Castel Et unam perticam apud Holelake juxta terram que fuit Galfridi de Mandevile Et unam dimidiam acram sub Gurefen juxta terram que fuit Johannis Everard Et perticam apud Wydihamme juxta terram que fuit Hugonis de Mandevile Et tres sullones in crofta apud Korpeswelle habendum et tenendum dicto Rogero de Writele et heredibus suis vel suis assignatis cuicumque et quandocumque assignare dare vendere vel legare voluerit tam in egritudine quam in sanitate in feodo et hereditate libere et quiete bene et in pace jure hereditario inperpetuum sine ullo inpedimento vel aliqua reclamatione vel vexatione mei vel heredum meorum vel meorum assignatorum inposterum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vel meis assignatis ipse Rogerus et heredes sui vel sui assignati unum obolum argenti et unam libram cimini ad festum sancti Michaelis pro omnibus servitiis sectis curie forincetis et intrincetis querelis consuetudinibus auxiliis wardis excaetis et secularibus demandis michi et heredibus meis pertinentibus salvo michi et heredibus meis rationabili relevio Ego vero Nicholaus et heredes mei vel mei assignati predicto Rogero et heredibus suis vel suis assignatis totam predictam dimidiam virgatam terre cum omnibus ubique pertinentiis suis et libertatibus contra omnes homines et feminas qui aliqui inde aliquo casu exigere poterint warantizabimus acquietabimus et defendemus et sine dampno conservabimus inperpetuum Pro hac autem donatione mea concessione carte mee confirmatione et warantizatione dedit michi dictus Rogerus xi marcas argenti premanibus Et quia volo quod hec mea donatio concessio carte mee confirmatio et warantizatio firma sit et stabilis inperpetuum hanc presentem cartam sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus Rogero de la Bury Warino de Eylesburi Petro de Molendino Ada de Estone Jacobo filio Rogeri de Worthe Johanne Coco de Hampton Henrico de Staneford et multis aliis