Charter Document - 05450174

Charter Document - 05450174


Charter Number: 05450174
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1259 - 1284
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Elyas de Mandevile filius Hugonis de Mandevile concessi et confirmavi Rogero de Writele et heredibus suis et assignatis totam illam virgatam terre quam habuit de dono Hugonis patris mei in villa de Heyeworth et Estthrop cum mesuagio et omnibus aliis ubique pertinentiis suis quam quidam virgatam terre Radulphus Castel quondam tenuit in eadem villa habendam et tenendam de me et heredibus meis dicto Rogero de Writele et heredibus suis et assignatis libere quiete bene et in pace sine ullo inpedimento mei et heredum meorum sicut carta Hugonis patris mei rationabiliter testatur reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipse Rogerus et heredes sui ii s argenti ad quatuor anni terminos videlicet ad nativitatem domini vi d ad pascha vi d ad nativitatem sancti Johannis baptiste vi d et ad festum sancti Michaelis vi d Et ego vero Elyas de Mandevile volo et concedo qod predictus Rogerus de Writele totam predictam virgatam terre cum mesuagio et omnibus pertinentiis possit dare vendere legare et assignare cuicumque et quandocumque voluerit tam in domibus religiosis quam alibi tam in egritudine quam in sanitate Pro hac autem confirmatione dedit michi predictus Rogerus de Writele xx s premanibus Et quia volo quod hec mea concessio et confirmatio firma sit et stabilis hoc presens scriptum sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus Rogero de la Buri Rogero Brian Willelmo Brian Huberto de WorYe Adam de Eylesburi et multis aliis