Charter Document - 05450171

Charter Document - 05450171


Charter Number: 05450171
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1284
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas de Mandevile salutem in domino Noveritis me concessisse pro me et heredibus meis inperpetuum venerabilibus mulieribus religiosis domine Mabille dei gratia abbatisse de Godestowe et eiusdem loci conventui liberum ingressum in toto illo tenemento cum pertinentiis quod habeat de dono et feoffamento Rogeri de Writele in Worthe et Estthrop de feodo meo sine aliqua contradictione vel inpedimento mei vel heredum meorum salvo servitio michi de predicto tenemento debito consueto meo et heredibus meis Pro hac autem concessione dedit michi predicta abbatissa xx s sterlingorum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Ricardo de la Ryvere Johanne Aylmer Roberto filio Jacobi de Worthe Elya de Mandevile Rogero de la Bery Rogero Brian Johanne de Wydihull et aliis Data apud Heyeworthe die veneris proxima post festum sancti Bartholomei anno regni regis Edwardi filii regis Henrici duodecimo