Charter Document - 05450157
Charter Number: | 05450157 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1231 - 1232 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm a die sancti Michaelis in unum mensem anno regni regis Henrici filii regis Johannis soytod coram Thoma de Milet Willelmo de Ral Roberto de Leyinton Willelmo de Ebor magistro Roberto de Shard et Radulpho de Norwic iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Thomam de Samiford querentem et Anfeliciam de Godestow deforciantem per Reginaldum le portarium positum in loco ad lucrandum vel perdendum de sectis quas idem Thomas exigebat ab eadem abbatissa ad hundredum ipsius Thome de Stapelton de manerio ipsius abbatisse de Eton quas sectas eadem abbatissa ei non cognovit Et unum placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Thomas remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis quantum ad eos pertinet predicte abbatisse et aliis abbatissis que ei succedent et ecclesie sue de Godestow predictas sectas ita quod de ceteris quiete fuit de omnibus et omnimodis sectis ad predictum hundredum inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia predicta abbatissa remisit et quieta clamavit de se et aliis abbatissis que ei succedent eidem Thome et heredibus suis omnia dampna que dicebat se habere predicta occasione Et eadem abbatissa recepit predictum Thomam et heredes suos in singulis benefactis et orationibus que de cetero fient in ecclesia sua de Godestowe inperpetuum