Charter Document - 05450153
Charter Number: | 05450153 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1175 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris me Reginaldum de Baelun Reginaldi filii comitis filium et Emeline de Baelun concessisse et presenti carta confirmasse illam donationem quam pater meus et mater mea fecerunt de manerio suo scilicet Eatona deo et ecclesie sancte Marie et sancti Johannis baptiste et sanctimonialibus de Godestowe inperpetuum elemosinam Quare concedo et opto quatinus predicte moniales teneant et habeant prefatum manerium bene et in pace et libere et quiete et honorifice in omnibus rebus in bosco et plano in pratis et pasturis in aquis et molendinis et stagnis in viis et semitis et omnibus aliis locis cum omnibus appendiciis suis et omnibus libertatibus et quietationibus cum quibus predictus Reginaldus pater meus melius ibidem tenuit dum in manu sua fuit et sicut Hamelinus de Baelun avus meus melius et liberius in vita sua tenuit Hiis testibus Ricardo sacerdote Willelmo sacerdote Hugone Brit Hamelino de Baelun et Hamelino Brit Rogero filio Hemming Helia artifice Rodberto Waleis Luca janitore Ricardo filio Rodberti Adam filio Henrici Rodberto filio Goldwini