Charter Document - 05450149
Charter Number: | 05450149 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1189 - 1221 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus de Seuecord in presentia domini mei Hugonis dei gratia abbatis Abendon concessi inperpetuam elemosinam et hac carta mea confirmavi deo et beate Marie et sancto Johanni baptiste et sanctimonialibus deo apud Godestowe servientibus donationes quas Willelmus pater meus eis fecit et sua carta confirmavit scilicet ecclesiam de Esendon cum omnibus pertinentiis suis integre et plenarie percipiendis sicut ipsa ecclesia de Esendon unquam eas melius percipere consuevit et planam decimam duorum molendinorum meorum de Seuecord in blado et denariis et piscibus et quinque acras prati quod dicitur Heiet Preterea concessi et dedi prenominatis sanctimonialibus quandam partem prati de Upmed ad ampliandam curiam suam unde ego accrevi elemosinam patris mei Quare volo et firmiter concedo quod sanctimoniales de Godestow integre et plenarie omnia predicta perpetuo habeant et pacifice possideant Et ut hec mea concessio et donatio perpetuam optineant firmitatem eas presenti scripti attestationem et sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus domino Hugone abbate Abendon Henrico de Baiwrthe Roberto de Ditton et Hugone de Chiselhampton Thoma Walerando Jordano Gileberto capellanis magistro Nicholao de Derham Henrico de Kensinton Willelmo de Morl Johanne filio Hildebrand Roberto marescallo magistro Ricardo de Wittham Ricardo de Chefleswell Willelmo de Baggehurst et Petro et Luca janitoribus Ricardo de Brad Grimbaudo et multis aliis