Charter Document - 05450144
| Charter Number: | 05450144 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1151 - 1157 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Johanni dei gratia Wigorniensi episcopo et archidiaconis suis atque decanis Radulphus Bloet et mater eius et fratres sui salutem et filialem dilectionem Notum facimus nos concessisse monasterium de Dantesburn deo et sancte Marie et sancto Johanni et conventui Godestowie in elemosinam quod monasterium de meo patrimonio et de meo feudo est Et precamur pro amore dei ut his concedatis et eos inde seisiare precipiatis quia ibi posuimus quandam sororem ad serviendum deo et sancto Johanni
