Charter Document - 05450143

Charter Document - 05450143


Charter Number: 05450143
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1210
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presentis scripti noticia pervenerit Mauger dei gratia Wigoni episcopus eternam in domine salutem Universitati vestre notum esse volumus nos ratam et gratam habuisse et habituros esse donationem quam Radulphus Bluet fecit ecclesie et sanctimonialibus de Godestowe de ecclesia de Daglingeworthe quam dictus R eis in puram et perpetuam elemosinam concessit et Walterus Bloet frater ipsius eis confirmavit sicut ex cartis eorum quas inspeximus nobis constitit quam donationem Radulphus quondam prior Wigorn vices agens predecessoris nostri Rogeri bone memorie quondam Wigorn episcopi similiter eis confirmavit Ut igitur hec donatio futuris temporibus stabilis et firma permaneat eam presenti scripto sub sigilli nostri testimonio confirmare decrevimus volentes et episcopali auctoritate statuentes ut eandem de ecclesia predicta percipiant pensionem quam temporibus predecessorum nostrorum percipere consueverant scilicet unum aureum vel ii s eis annuatim in festo sancti Micaelis solvendos salvo nobis et successoribus nostris iure pontificali Testis hiis magistro W de Verdun archidiacono Glouc magistro Simone de Glouc Willelmo de Sancto Egidio et Walerano capellanis magistro Johanne de Cern magistro Jordano de Wicowan Petro Caball magistro Ernaudo de Bathon Matheo et Willelmo de Bosco clericis et aliis multis