Charter Document - 05450140

Charter Document - 05450140


Charter Number: 05450140
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1151 - 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Radulphus Bloet dedi [et] concessi deo et sancte Marie et sancto Johanni baptiste et ecclesie de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus ecclesiam meam de Dantesburne cum omnibus suis pertinentiis inperpetuam elemosinam pro salute anime mee et predecessorum meorum libere et quiete ab omni seculari servitio Hiis testibus Matheo archidiacono Gloecestrie et capitulo Scirincestrie in quorum presentia hec donatio facta fuit et Roberto de Meisi Roberto de Everci et Giffardo fratre eius et Ricardo capellano et Raimbaldo clerico et Martino capellano et Thoma clerico de Godestow Adam Michaele Ricardo de Valums et fratre Nicholao