Charter Document - 05450139

Charter Document - 05450139


Charter Number: 05450139
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1151 - 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Radulphus Bloet dedi et concessi deo et sancte Marie et sancto Johanni baptiste et ecclesie de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus ecclesiam meam de Daglingworthe cum omnibus suis pertinentiis inperpetuam elemosinam pro salute anime mee et predecessorum meorum libere et quiete ab omni seculari servitio Hiis testibus Matheo archidiacono Gloecestrie et capitulo Scirincestrie in quorum presentia hec donatio facta fuit et Roberto de Meisi Roberto de Everci et Giffardo fratre eius et Ricardo capellano et Reimbaldo clerico de eadem et Martino capellano et Thoma capellano de Godestow Adam de Godestow Michaele Ricardo de Valun et fratre Nicholao