Charter Document - 05450136

Charter Document - 05450136


Charter Number: 05450136
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1180 - 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Radulphus de Munchanesi dedi et concessi et carta mea confirmavi deo et ecclesie sancte Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus ecclesiam de Donyngton cum omnibus pertinentiis suis in perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione sicut Agnes mater mea predictis monialibus donavit et concessit et carta sua testatur Hiis testibus Thoma sacerdote de Godest Stephano sacerdote Willelmo sacerdote Reginaldo sacerdote de Sancto Egidio Clemente sacerdote de Wittham Mauritio diacono Luca Port Gilberto clerico Petro milite de Bradeker Uberto de Muncchanesi Ricardo milite Radulpho fratre eius Roberto de Ingeham Roberto filio Luce Gilberto Rage Radulpho coco Petro de Frantewelle