Charter Document - 05450135
Charter Number: | 05450135 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1150 - 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Agnes filia Pagani filii Johannis dedi et concessi deo et ecclesie sancti Petri de Donynton tres acras terre de dominio meo qua iacent super Ackenham juxta terram que fuit Baldwini Frances et totam decimam totius feni mei de Donynton in puram et liberam et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum Et ut hec mea donatio in iritum non possit revocari presentis scripti patrocinio et sigilli mei munimine corroboravi Hiis testibus Thoma capellano Walerano capellano magistro Christiano Ricardo de Bradeker Radulfo de Bradeker Willelmo de Upton et Galfrido fratre eius Johanne monacho Reginaldo pretore Waltero de Wirecestr Galfrido de Hikeling et multis aliis